Latin
4.57.57 to 4.57.83
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.57.57-83
Unproofread scanNot analysed yet
Quotidie peccatores ad vitam revertuntur, et post perpetratas culpas ad innocentiam per pœnitentiæ remedium convertuntur. Adest testis divinae misericordiae Maria Magdalene, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat; Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis eat m ulier quæ tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed lavit lacrymis miculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tersit quae itinera sua prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu verbumque de ore illius audiebat, viventi adhæserat, mortuum quaerebat, viventem reperit quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiæ invenit, ut illum viventem ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hacre debemus aspicere, nisi inmensam misericordiam Conditoris nostri? Qui nobis, velut in signo, exemplum pœnitentiæ posuit eos quos per pœnitentiam vivere post lapsum fecit. Perpendo etenim Petrum, considero latronem, aspicio Zachæum, intueor Mariam, et nihil in his aliud video nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsusest aliquis; aspiciat Petrum qui amare tlevit quod timide negaverat (Matth. XXVI). Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit (Luc. XXIII). Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zachaeum, qui si quid alicui absLulit quadruplum reddidit (Luc. XIX). Alius libidinisigne succensus, carnis munditiam perdidit: aspiciat Mariam quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit Luc. VII). Ecce omnipotens Deus ubique nostris oculis quos imitari debeamus obiicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant vel experta. Libenter obliviscitur Deus, quod nocentes fuimus; paratus est nostram pœnitentiam deputare nobis ad innocentiam. Inquinati igitur post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. Itaque juxta primi pastoris vocem: Sicut geniti infantes, lac concupiscite (l Petre II, 1), redite parvuli filii ad sinum nostrae matris aeternae sapientiae, sugite larga ubera pietatis Dei;