# De Expositione Novi Testamenti 4.6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.6

(In exposit. B. Job, lib, IV, in praefat. praevia; lib. ix. n. 32.)Nonnulli pris a praesenti luce subtrahuntur quam ad promerenda bona, malave menta vitae activae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant, et hic ex propria nil egerunt, et ad tormenta acterna perveniunt. Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, rcalu primi vinculi ligatus tenetur; quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicons: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Et quia i, quem salutis unda non diluit, originalis culpaæ supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis nenatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non habebit vitam æternam. Perpetua igitur tormenta percipiunt etiam qui nihil ex propria voluntate pecca verunt. Non est enim mundus in conspectu Dei, nec unius diei infans super terram; et qui nullum proprium adjungit, ex solo originali peccato damnatur. Sub divina quippe districtione justum est ut propago mortalis, velut fructuosa arbor, etiam in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
