# De Expositione Novi Testamenti 4.66-71

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 4.66 to 4.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.66

Quid prodest interesse festis hominum, si contingat deesse festis angelorum? Umbra futuræ solemnitatis est solemnitas præsens et tomporalis. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est anqua, sed continua, perducamur. Cum hæc statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate lætitiæ perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via, praestante Domino et Redemptore nostro Jesu Christo: qui resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per infinita saeculorum sæcula. Amea.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
