# De Expositione Novi Testamenti 4.7

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.7

fIn exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 41). Cum peccatorum incurian negligentiaque torpentem respectus divinae gratiæ subito pavore percusserit, excitat ipsam vocem supervenientis Spiritus quae se in aurem cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit. Investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibus recedat; unde bene per Joannem dicitur: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, et qua vadat. Vox Domini auditur, cum gratiae ejus aspiratio mente concipitur, cum insensibilitas occultæ surditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatum virtutis intimae clamore penetratur. Vocem enim Spiritus audire est vim compunctionis intimae in amorem invisibilisConditorisassurgere; sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur per ora prædicantium quibus se ad nos occasionibus fundat. Et nemo scit quo vadet, quia cum unam prædicationem multi audiunt, intelligi proculdubio non potest quem deserens abjiciat, et cujus ingrediens corde requiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hanc uno modo intuentium corda penetrantur, quia qui invisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibus causarum scmina incomprebensibiliter plantat. Hinc est quod resuscitato Laxaro, multi crediderunt, sed tamen Judæorum plurimi ad persecutionis zelum ex hac ipsa resuscitatione commoti sunt (Joan. xi). Unum igitur idemque miraculum quod aliis lumen fidei præbuit, alio per invidiae tenebras a lumine mentis excaecavit. Hinc est quod uterque latro et eamdem et suae morti similem mortem Redemptoris vidit, sed eum superbiendo alter contumeliis lacessere non timuit quem timendo alter bonoravit; et in una ra una utriusque cogitatio non fuit, quia hanc internus arbiter invisibiliter modificando distinxit. Modi igitur occultæ aspirationis nostra cogitatione nequeunt comprehendi, et aspiratio divinae gratiae quibus modis se infundat nequaquam ipsius acio mentis comprehenditur, cujus ad melius intentio commutatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
