Latin
Book 4, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. XXVII, n. 29, 30.) Dominus noster Jesus Christus, qui propter nos minor angelis exstitit, aequales nos angelis virtute suae minorationis fecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui, refurgendo de vita confidi, ascendendo de cœlestis patriæ haereditate gloriari, ut quo caput praeisse conspiciunt. illuc se subsequi et membra gratulentur. Unde bene ab eodem nostro canite di- I citur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ (Matth. xxiv, 28); unde Paulus dicit: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissoloatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cæli, (II Cor. v, 1). Sed si nos quoque, qui editi sumus in terra cretum conscendimus, ubi est quod rursum Veritas dicit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de cælo descendit filius hominis qui est in cælo. Cui nimirum sententiae statim obviat quod haec eadem Veritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et iilisint mecum (Joan. XVII, 24). Quod sibi in verbis suis non discrepat, sed ad inquirenda haec quasi discordantia studiunt nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos quia in ejus fide nati sumus ejus proculdubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput Dominus factus est, rcpulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis qui eat in coelo, quia dum nos unum cum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis. Et is qui in coelo semper est, ad cœlum quotidie ascendit, quia qui divioitate super omnia permanet, humanitatis suae compage se quotidie ad cœlos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas, Unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suo conspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendat sollicite quo caput praecessit, et quo ad vivendum praeceptis astringitur, adsperandum exemplo roboretur Confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum se sociam sciat, et in euo capite se prælatam etiam angelis gaudeat.