# De Expositione Novi Testamenti 4.9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.9

(In exposit. B. Job, lib. XXII, num, 44.) Sicut adhuc timenti populo lex est transmissa per servum, sic diligentibus filiis Evangelii gratia est collata per Dominum. Ipse quippe ad redemptionem nostram veniens, Novum nobis Testamenlum condidit, sed de ejusdem nos Testamenti mandato discutiens, quandoque etiam judex venit. Erit ergo tunc auctor judicii qui nunc est Conditor Evangelii, ut tunc districtus exigat quod modo masuelus jubet et imperat. Sicnamquc qnotidie conspicimus quod magistri pueris elementa litterarum blandientes imponunt, sed hæc ab eis saevientes exigunt, et quae dant cum mansuctudinc exquirunt cum verbere. Blanda namque nunc consonant eloquii divini mandata, sed erunt aspera in actione sentienda. Mansueta modo est admonitiovocantis, sed tunc districta sentura est justitia Judicis, eo quod certum est quia nil vel minimi mandati in discussione praetereat, quo videlicet constat quia ipse dedit Evangelium qui judicat. Hinc est quod ipsa per se Veritas dicit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
