# De Expositione Novi Testamenti 4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, CAP. XV.— Flumina de ventre ejus fluent aqua vita (Joan. VII, 38). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 58; lib. xi, num. 14; homil. 10, in Ezech., n. 6; in exposit. B. Job, lib. in, num. 8.) Beatus Job dicit de Domino quod in petris rivos excidit, id est in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per Prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquæ, et terram sine aqua in exitus aquarum (Psal. CLX, 30;; atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivae, quod promissum tunc audivimus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus et non ex Judæa progenitis per cunctam Ecclesiam in toto orbe diffusam, fluenta mandatorum coelestium ubertim manant ore gentilium, quia cum in petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedictionis emanavit. Per aquam enim aliquando scientia prædicationis accipitur, juxta quod scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore iri: et terrens redundans, fons sapientiæ. In verbis quoque sacri eloquii nonnunquam venter pro mente poni consucvit. Qui agitur de mente fidelium sanctae praedicationes difluunt, quasi de ventre credentium aquæ vivae flumina decurrunt. Per aquam quoque nonnunquam sancti Spiritus irragati o, vel gratia, vel infuslo solet designari, sicut scriptum est: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in ceternum (Joan. IV, 18.) Item Dominus dicit: Flumina aquæ vivas fluent de ventre eju8: ubi evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
