# De Expositione Novi Testamenti 5.10

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.10

(Regul. pastor. part. III, c. 34.) Qui bona necdum inchoant, non sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligunt, sed destruenda ea in quibus semetipsos nequiter versant. Hinc est quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Judæos monebat quid jam facerent, sed de his quæ fecerant increpabat, dicens: Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis quæ fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis: hunc definito consilio, et præscientia Dei traditumper manus iniquorum affligentes interemistis, quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni (Ibid. 22, etc.); ut videlicet crudelitatis sum cogitatione destructi, ædificationem sanctae prædicitionis quanto anxie quærerent, tanto utiliter audirent. Unde et illico responderunt; Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite pœnitentiam, et bablizetur unusquisque vestrum (Ibid., 37, 38). Quae ædificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriterruinam suæ destructionis invenissent. Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux emissa resplenduit,non jam quid recte deberet facere, sed quid prave fecisset audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine? protinus respondetur; Ego sum Jesus Nazarenus quem tu pertequeris. Et cum repente subjungeret: Domine, quid me jubes facere? Illico adjungitur: Surge, et ingredere civitatem, et ibi tibi dicetur quid te oporteat facere(Act.IX). Ecce de cœlo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus fabrica jam tota corruerat et post ruinam suam humilis ædificari quærebat. Et cum superbia destruitur, ædificationis tamep verba retinentur, ut videlicet persecuLor immani3 diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidior surgeret, quanto priqs funditus eversus a pristino errore cecidisset. Qui ergo nulla adhuc agere bona cœperunt, a rigiditate suae pravitatis antea mapu correctionis evertendi sunt, ut ad statum operationi, rectæ postmodum erigantur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
