Latin
Part 2, Book 5, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. paslor. part. in, c. 30; homil. 9, in Ezech, II. 6.) Peccatores qui admissa deserunt, nec tamen plangunt, non jam sibi relaxatas aestimare debent culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Neque enim qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse sit ut verba praemissae superbiae verbis subjunctae humilitatis impugnet. Ita et cum Deo Delinquimus, nequaquam satisfacimus, si ab imquitate cessamus, nisi vQluptates quoque quas dileximus e contrario lamentis appositis insequamur. Hinc Paulus ait: Et hæc qaidem fuistis, sed ablati estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI. 11). Nimirum enim illos emendatior vita sanctificat, quos per pœnitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos malorum suorum considenatione susciperet, admonuit, dicens: Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Dicturus enim baptisma, praemisit pœnitentiæ lamenta, ut prius aqua se suæ afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Quia igitur mente qui transactas culpas flere negligunt Mcuri vivunt de venia, quando ipse summus pastor Ecclesiæ huic etiam sacramanto pœnitentiam addendam credit quod peccata principaliter exstinguit? Non autem Deus nostris cruciatibus pascitur, sed delictorum morbis medicamentis contrariis medetur, ut qui voluptatibus delectati ab eo discessimus, netibus amaricati redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus. Duobus autem modis homines a Deo recedunt, et duobus modis a Deo apostatae fiunt. Nam unusquisque a Conditore suo, aut fide recedit, aut opere. Sicut ergo qui a fide recedit apostata est, ita qui ad perversum opus, quod deseruerat, redit, ab omnipotente Deo apostata absque ulla dubitatione deputabitur, etiamsi fidem tenere videatur. Fides enim nihil valet sine operibus (Jac. II, 20),