Latin
5.18.42 to 5.18.56
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.18.42-56
Unproofread scanNot analysed yet
Et tremensac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem: et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX, 6, 7). Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum Saulo incorrupla Dei Sapientia incarnationis suae mysterium de cælo loquendo patefecit. Et fortitudinem suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humi, omne quod superbum tumebat amisit. Intueri libet ubi estsaevus ille persecutor, ubi lupus rapax. Ecce in ovem jam versus est qui percunctatur pastoris semitam quam sequatur. Et notandum quod cum diceret: Quis es, Domine? non ei a Domino respondetur: Ego principium, ego Verbum ante saecula, ego sum unigenitus Patris. Quia enim Saulus incarnatum Deum credere contempsit, et ejus humanitatis infirna despexit, de cælo hoc quod contempserat audivit; Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Ac si diceret: Hoc a me audi de superionbus quod in me despicis de inferioribus. Auctorem cœli venisse in terram despicis, ex terra ergo hominem cognosce de cælo, ut tanto in me amplius sacramenta infirmitatis metuas, quanto et haec perducta in coelestia ad excellentiam potestatis probas. Prosternens igitur te, nequaquam tibi hoc astruo quod ante saecula Deus sum, sed illud a me audis quod de me credere dedignaris. Postquam enim dixit, Jesus, adhuc in expressione terrenae inhabitationis subdidit, Nazarenus, velut apertius diceret: Humilitatis meæ infirma suscipe, et tuae superbiae duritiam amitte.