# De Expositione Novi Testamenti 5.19

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.19

(Regul. pastor. part. m, c. 34; homil. 9, in Ezech., num. 4, 5.) Notandum autem quod in hac Pauli prostratione, quoniam qui nulla adhuc agere bona cœperunt, a rigiditate prius suae pravitatis manu correctionis evertendi sunt, ut ad statum operationis rectae postmodum erigantur; quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii tegmine sublevcmus, sed tamen in fabrica non repente ponitur, ut nimirum prius vitiosa viriditas ejus exsiccetur: cujus quo plus in infimis humor excoquitur, eo solidius ad summa levatur. Hinc est quod Saulus cum super eum cœlitus lux missa resplenduit, non jam quod recte deberet facere, sed quid prave fecisset audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine(Act. ix, 6)? Protinus respondetur: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris.Et cum repente subjungeret: Domine, quia me jubes facere? illico adjungitur: Surge,etingredere civitatem,et tibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Ibid. 7). Ecce de cælo Dominus loquens, persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus abrica jam tola corruerat, et post ruinam suam humilis aedificari quaerebat. Et cum superbia destruitur aedificationis tamen verba retinentur, ut videlicet persecutor immanis diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus eversus ab errore pristino cecidisset. Paulus igitur dum Damascum pergeret superbe, Redemptoris voce jacuit prostratus, et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret quod viderat audivit, sed ei jacenti dicitur: Surge,et ingredere civitalem, et dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX, 7). Jacens igitur hoc solum audire potuit, utsurgens dicere quod audierat. Surgens vero hoc dicitur, ut quae ignoraverat praedicaret. Jacenti dicitur, ut surgat, stanti praecipitur ut ad praedicationem profiscisci debeat. Sic quoque nobis In infirmitatis confusione jacentibus præberi non debet auctoritas praedicationis, sed cum jam in bono opere surgimus, cum jam recti stare coepimus, dignum est ut ad lucrandos alios in praedicatione mitti debeamus. Quaerendum praeterea nobis est, cum Paulus et Ezechiel in faciem cadunt, et de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, b). Quid est hoc quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi procul dubio cadit ubi non videt, qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit ubi videt? Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quoniam ibi corruunt ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Justi vero, quia in istis visibilibus se sponte dejiciunt ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
