Latin
Part 2, Book 5, Chapter 24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.24
Unproofread scanNot analysed yet
(Dial. lib. II, cap. 3.) Cum implerentur autem dies multi, consilium feceruntJudæi ut eum interficerent. Notae autem factaesunt insidiæ eorum Paulo. Custodiebant autem portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes vero discipuli ejus nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Saepe agitur in animo perfectorum (quod silentio praetereundum non esl), quia cum laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Unde iste quoque egregius prædicator qui dissolui cupit, et cum Christo esse; cai vivere Chri- Itu, est, et mori lucrum(Philip. xxi, 3), quicertamina passionum non solum ipse appetiit, sed ad toleranda haec et alios adhortatur, Damasci perseculionem passus, ut potuisset evadere, murum, funem, sportamque quaesivit, seque latenterdeponi voluit. Nunquidnam Paulum mortem dicimus timuisse, quam seipse pro J'esu amore testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, et gravi labore ad laborem se alibi cum fructu servavit. Fortis etenim praedicator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesivit.