# De Expositione Novi Testamenti 5.26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.26

(In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46.) In Scripturasacra aliquando per stratum repausatio in bonis operibus designatur. Unde Petrus dicit apostolus: Ænea, sanet te Dominus Jesus Christus: surge et sterne tibi. Quid est dicere, surge, nisi mala quæ perpetrasliderelinque? Et quid est dicere, sterne tibi, nisi mercedis causas in quibus requiescere debeas operare, ut et deserat surgendo quod fecit et mvemat sternendo quod fecerit? Quod utrumque breviter propheta comprehendit, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Declinare quippe a malo est ab eo quo jacuit surgere; bonum vero facere est mercedis opera in quibus requiescere debeat praeparare. Qui enim declinat a malo, sed bona adhuc non facit, surrexit quidem ab eo quo jacuit, sed ubi re. quiescere debeat necdum stravit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
