Latin
Part 2, Book 5, Chapter 27
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.27
Unproofread scanNot analysed yet
(Dialog. lib. II, cap. 30.) Qui devota mente Deo adhaerent cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa duobus modis solent, ut mira quæque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. Cum enim Joannes dicat: Quolquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. i, 12). Qui filii Dei ex potestate sunt, quid mirum si signa facere ex potestate valeant? Quia enim utroque modo miracula exhibeant testatur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitavit, Ananiam vero et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum exstinctione legitur, sed solummodo culpam quam perpetraverant increpasse. Constat ergo quia aliquando haec ex potestate, aliquando vero exhibent ex postulatione, dum et istis vitam increpando abstulit et illi reddidit orando.