# De Expositione Novi Testamenti 5.28

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.28

(Homil. 19, in Ezech., n. 9.) Vir quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, religiosus et timens Deum. Nequaquam ex virtutibus veniturad fidem, sed per fidem pertingitur ad vi rtutes. Cornelius enim centuno, cujus eleemosynæ ante baptismum, angelo teste, laudatae sont, non ex operibus venit ad fidem, sed ex fide venit ad opera; nam et ei per angelum dicitur: Orationes tua et eleemosynæ ascenderunt in conspectu Dei. Si enim Deum Tere et ante baptismum non crediderat, quid orabat? vel quomodo omnipotens Deus hunc exaudierat,si non ab ipso se in bonis perfici petebat? Sciebat igitur Creatorum omnium Deum, sed quod ejus omnipotens Deus Filius incarnatus esset ignorabat. Neque enim poterat bona agere nisi ante credidisset; scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Fidem ergo habet, cujus orationes et eleemosynæ placere possunt. Bona autem actione promeruit, ut Deum perfecte cognosceret, et incarnationis ejus tnysterium crederet, quatenus ad sacramenta baptismatis perveniret. Per fidem ergo venit ad operationem, sed per opera est solidatus in fide.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
