# De Expositione Novi Testamenti 5.32

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.32

(Homil. 1, in Ezech., n. 11.) Aliquando prophetiæ spiritus in praesenti mentem ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri apostoli testatur historia, cum a Cornelio milites missi ei sunt per Spiritum nuntiati. Scriptum quippe est: Dixit Spiritus ei Ecce viri tres quærunt te ( Vers. 19). Ad quos ille descendit et requirens dixit: Quæ causa est propter quam venistis? Cujusverbis ostenditur quia eamdem causam per Spiritum non audierat quam a militibus requirebat. In præsenti ergo mentem Petri Spiritus et ex parte tetigerat, et ex parte non tetigerat, quia et adesse milites dixit, et pro qua causa venerant tacuit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
