# De Expositione Novi Testamenti 5.33.1-21

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 5.33.1 to 5.33.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.33.1

(In exposit. B. Job, lib. xxi, nnm. 22; lib. xxvi, num. 45.) Bona est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita. Bene igitur hanc exercet qui per idam scit super culpas erigi, et scit cum illa cæteris aequalitate componi. Sancti itaque viri qui. præsunt, cum deest vitium quod corrigatur, non de excellentia potestatis, sed de conditionis aequalitate gaudent, et non solum a subjectis metui, sed etiam plusquam necesse est refugiunt honorari. Neque enim leve se perpeti damnum humilitatis credunt, si ab eis pro merito fortasse ordinis pluris aestimentur. Cum ergo potentiae temporalis ministerium suscipitur, summa cura vigilandum est ut sciat quisque et aequalem se cum illa cæteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis præferre. Quam discrelionem plenius cognoscimus, si primi pastoris exempla cernamus. Petrus enim, auctore Deo, Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio et sese humiliter ei prosternente, immoderatius venerari refugiens, honorem super se sibi oblatum recusavit, et ad aequalitatem conditionis suæ citius recurrens, se illius similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sunt (Act. x, 26). Quis enim nesciat quod homo conditori suo debeat, et non homini prosterni Quoniam igitur humiliari sibi plusquam debuit proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens intumesceret, se hominem esse recognovit, quatenus illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata aequalitate conditionis. Sed cum Ananiae et Saphiræ culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset ostendit, verbo enim eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Illio communionem aequalitatis meruit sanrtitas actionis, hic zelus ultionis jus aperuit potestatis. Paulus bene agentibus fratribus prælatum se esse desciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
