# De Expositione Novi Testamenti 5.33.22-41

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 5.33.22 to 5.33.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.33.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.33.22

i, 23). Atque illico subjunxit: Fide enim statis, ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia hde statis. Æquales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi prælatum se fratribns esse niesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum(I Thess. II, 7). Et rursus: Nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5): sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recolui, dicens: Quidvultis? in virga veniam ad vos (I Cor,IV,5)? Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur; vitiis enim se debent rectores erigere, quorum et causa præferuntur, et per disciplinam culpas jure potestatis ferire, sed per humilitatis custodiamaequalesse ipsis fratribus qui corriguntur agnoscere, et eosdem tacita sibi cogitatione praeferre. Illorum namque per eos vitia rigore disciplinæ feriuntur, in his vero quæ ipsi conimittunt ne verbi quidem ab aliquo invectione lacerantur. Tanto ergo apud Dominum sunt obligatiores, quanto inulle peccant apud homines. Disciplina vero prælatorum subditos tanto divino judicio liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. Servanda est itaque et in corde humilitas et in opere disciplina. Inter hæc autem solerter intuendum ne, dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum prælatus plus se quamdecet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinæ vinculo non possit. Teneamus ergoexterius quod pro aliorum utilitate suscipimus; teneamus interius quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent, ut de auctoritate nostra quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus assidue quod sumus aequalitater cum caeteris conditi, non quod temporaliter caeteris prælati.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
