Latin
Part 2, Book 5, Chapter 34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.34
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 38.) Cuncti apostoli Ecclesiae ostia existunt, cum voce sui Redemptons audiunt: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22); ac si illis aperte diceretur: Per vosingredienturad me hi quibus vosmetipsos panditis, et repellentur hi quibusobscratis. Nec immerito ostia vocantur quia et ingressum fidelibus aperiunt, et rursum sese pertidis ne ingrediantur opponunt. Pensemus quale ostium Ecclesiae Petrus exstitit, quiinvestigantem fidem Cornclium recepit, pretio quærentem miracula Simonem epulit, illi dicens: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus (Act. VIII, 20), secreta regni benigne aperuit. Huicinquiens: Pecunia tua lecum sit in perditionem, per districtæ damnationis sententiam aulae coelestis aditum claudit.