# De Expositione Novi Testamenti 5.35-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.35-2

(In exposit. B. Job, lib. xxxi, num. 68.) Vir sanctus et fortis prædicator Domini quo majore persecutione premitur, eo ad praedicandam veritatem acrius instigatur, et cum patienter persecutores tolerat, ardenter ad se auditores trahere festinat. Videamus Paulum zelo sancti Spiritus inflammatum, quomodo persecutorum minasminime formidat. Quomodo inter supplicia positus, peccatores ad se trahere festinat, sicut scriptum est: Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, æstimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cunque evanyelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium, et Antiochiam, confirmantes animas discipulorum(Act, XIV, 18). Perpendamus ergo quae hunc prædicantem possent minæ compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen veritatis sermone removetur. Occidi potest, superan non potest: velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die allo illæsus prædicator invenitur. quam fortis huic viro inest infirmitas quam victrix paena! quam dominatrix patientia I Ad arguendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitnr, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. Nulla ergo hunc adversitas superare potest quem pœna fovet.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
