Latin
Part 2, Book 5, Chapter 37
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.37
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. ii, inEzech. ,n. 16, homil. 4, in Evang. ,n. 1.) Propter malos auditores bonis sermo doctoribus tollitur, sicut Paulo dicitur: Festina, et exi velociter de Jerusalem; quoniam non recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 18). Et sicut volentibus apostolis praedicare in Asia, scriptum est quia prohibuit eos Spiritus sanctus (cum enim apostoh praedicare gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur); et tamen ipse qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum cordibus postmodum infudit, nam diu est quod Asia cuncta jam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui salvandi non erant, tunc in illa erant qui necdum reparari merebantur ad vitam. Sed tamen utiliter eis praedicationis officium subtrahitur, ne gravius de contempta praedicatione judicari mererentur. Subtili ergo occultoque judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia suscitari per gratiam non merentur.