# De Expositione Novi Testamenti 5.40.35-51

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 5.40.35 to 5.40.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.40.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.40.35

Mirabilius namque est caelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum ex terra reparare; sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae virtus Operationis comprehendi quasi ex ratione quæritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogilaLionibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assidui; tate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus enim ante oculos cujuslibet arboris miram magnitudinem, cogitemus unde oriendo crepit quae ad tantam molem crescendo pervenit, invenimus procul dubio ejus originem parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis, odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum, unde ergo processit ligni duritia? Non est asperum, unde asperitas corticis erupit? Non est saporosum, unde sapor in fructibus? Olfactum nihil redolet, unde odor in fructibus fragrat? Nihil in se viride ostendit, unde viriditas foliorum exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt: ex semine quippe producitur radix, ex radice producitur virgultum, ex virgulto fructus oritur, ex fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum si ossa, nervos, carnem capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dabitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum quaestiones ei inserendae sunt quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt; ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiæ credat quod audit, auxihante Mediatore Dei et hominum Domino nostro Jesu Christo, qui et resurrectionis gloriam in soo jam corpore factam ostendit, et in suis membris tuturam promisit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
