# De Expositione Novi Testamenti 5.8.64-81

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 5.8.64 to 5.8.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.8.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.8.64

I, 8). In igne ergot venit in homines, in columba vero apparuit in Domino, quia peccata nostra, quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper pœnitentiæ cremare. Igitur per culumbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus, quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa. Quator itaque propositionum expleta ratione pensemus, fratres charissimi, prædicatores nostros, quales Spiritus sanctus reperit, quales fecit. Certe qui in uno conclavi pro Judæorum metu resieant, nativitatis suæ singuli linguam noverant, et tamen nec ea ipsa lingua quam noverant aperte Christum loqui præsumebant. Venit Spiritus, et in ore eos per diversitatem linguarum docuit, in mente vero ex auctoritate roboravit. Cæperunt et in aliena Christum eloqni, qui de illo prius et in sua lingua loqui metuebant. Præterea consideremus post incarnationem unigeniti Filii qualis sit solemnitas de adventu Spiritus sancti. Sicut enim illa, ita quoque et haec est honorabilis. In illa, quippe Deus in se permanens semetipsum creavit hominem. In ista vero homines venientem desuper susceperunt Deum; in ita Deus naturaliter factus est homo, in ista vero homines facti sunt per adoptionem dii. Si ergo remanere carnales in morte nolumus, hunc, fratres charissimi, vivificantem Spiritum amemus; sed quia caro spiritum nescit, dicat fortasse rarnali cogitatione apud se aliquis: Quomode diligere valeo quem ignoro? Sed cum videre Deum nan possumus,hubemus aliquid quod agamus, unde iter tiat quo ad eum nostræ intelligentiae oculus veniat. Certe quem in se videre nullo modo valemus, habet in servis suis quo eum videre jam possumus; dum enim eos mira conspicimus agere, certum nobis est eorum mellibus Dominum habitare. Deum igitur ac proximum integra mente diligamus, nec Deus enim vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
