# De Expositione Novi Testamenti 5

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 5, celat et confundebat Judæos qui habitabant Damasci: affirmans et docens quoniam…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5

(In exposit. B. Job, lib. xxxi. n. 30, 31, 34,35.) Paulus igitur, dum sublato Oculorum lumine, manu ad Ananiam ducitur, patet jam rhinoceros iste quibus loris Dei astringitur, quia videlicet uno in tempore, cæcitate, baptismate, prædicatione ligatur. Qui etiam ad Dei præsepe moratus est, quia ruminare verba Evangelii dedignatus non est, ait enim: Ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et TiO. Ascendi autem secundum revelatiohem, et contuli cum illis Evangelium (Galat. II, 1, 2). Et qui prius jejunus audierat: Durum est tibi contra stimulum calcilrare (Act. IX, 5), mira postmodum virtute præsidentis pressus verbi pabulo vires obtinuit, et superbiaecalcem amisit, lorisque Deinon tantum a fentate restringitur, sed, quod magis sit mirabile, ad arandum ligatur, ut non solum homines crudelitatis cornu non impetat, sed etiam eorum refectioni serviens aratrum prae iicationis trahat. Ipse quippe deevangelizantibus, de arantibusdicit: Debet enim in spe, qui arat, arare; qui tritutat, in spe fructus percipiendi (I Cor. IX, 10). Qui igitur tremenda prius fidelibus irrogaverat, et pro fide postmodum flagella libenter portat; qui scriptis etiam Epistolis humilis et des tus praedicat quod dudum terribilis impugnabat; profecto bene ligatus sub aratrd desudat ad segetem qui fuerat in campo male liber a timore. Repente quippe commutatus ab hoste prædicator efficitur, et in cunctis mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat. Supplicia pro veritate tolerat, pati se quæ irrogaverat exultat, alios blandimentis vocat, alios ad fidem terroribus revocat: istis regnum pollicetur coelestis patriae, illis minatur ignes gehennae. Hos per auctoritatem corrigit, illosad viam rectitudinis per humilitatem trahit; atque in omni latere de manu se sui Rectoris inclinat, et tanta arte Dei areamcongregat, quanta ad illam prius elatione ventilabat. Sed neque hoc abhorret a Paulo quod rhinoceros buxei coloris dicitur, et elephantorum ventres cornu ferire perhibetur. Quid enim per colorem buxeum nisi abstinentiæ pallor exprimitur? cui ipse se tenaciter adhaerere testatur, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX, 27). Qui divinæ legis eruditione praeditus, dum aliorum ingluviem redarguit, corna elephantes inrentrem ferit. In ventrem quippe elephantes percusserat, cum dicebat: Mulli ambulant, quossapedicebam vobis nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum venter Deus est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 18). Et rursum: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo veniri (Rom. XVI, i8). Cornu suo igitur rhinoceros iste non jam homines, sed bestias percutit, quando Paulus illa doctrinæ suæ fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
