Latin
Part 2, Book 6, CAt. X. — Invisibilem tanquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-10
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 21.) Fide Moyses reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Perversi quippe in actionibus suis verentur homines quos corporaliter vident, Deum sibi præsentem non æ timant esse quem non vident. Quo contra in laude Moysis dicitur, dura Ægypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret, quia invisibilem tanquam videns sustinuit. Perversum quippe terræ principem quasi non vidit, quem ab oculis sui cordis abjecit. negem vero invisibilem tanquam videns sustinuit qui ab ejus timoris intuitu mentis oculum non deflexit.