Latin
Part 2, Book 6, CAPUT.BIMUM. — Regeneravit not in spem vivam, etc., in hæreditatem incorruptibi…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-14
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B Job, l. xxx, num. 80.) Arent corda hominum, quae in hujussaeculi spe peritura plantata, fiduciam aeternitatis non habent; virent autem quae illi hæredita ti inhærent, de qua Petrus apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domnini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in cælis. Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in hæreditatis immarcessibillis forte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extriusecus hujus mundi desideria fugiat, et aeternam patriam appetens in aeterna cordis plantatione virescat.