# De Expositione Novi Testamenti 6-14

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAPUT.BIMUM. — Regeneravit not in spem vivam, etc., in hæreditatem incorruptibi…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-14

(In exposit. B Job, l. xxx, num. 80.) Arent corda hominum, quae in hujussaeculi spe peritura plantata, fiduciam aeternitatis non habent; virent autem quae illi hæredita ti inhærent, de qua Petrus apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domnini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in cælis. Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in hæreditatis immarcessibillis forte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extriusecus hujus mundi desideria fugiat, et aeternam patriam appetens in aeterna cordis plantatione virescat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
