# De Expositione Novi Testamenti 6-15

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAP. VI.- Nolite diligere mundum (I Joan. II. 15). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-15

In exposit. B. Job. lib. XVIII, num. 16; lib. II in Ezech., homil. 7, n. 17.) Esse sine delectatione animam nunquam potest, nam aut inflmis delectatur, aut summis. Et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori studio torpescit ad infima, quantoque acriori cura inardescit ad infima, tanto torpore damnabili frigescit a summis: utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Unde Joannes apostolus sciens inter spinas amorum sæcularium supernæ charitatis messem germinare non posse. priusquam aeterni amoris semina proferat, de cordihus audienlum sancta verbi manu sæcularium amorum spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt. Qui mox rationem subdidit, quare? Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt, nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illum spinae iofimae delectationis necant. Qui eamdem rationem protinus subdit, et ipsas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ (I Joan. u, 16). Ideo enim habere aliquid omnes, et ultra quam necesse est concupiscunt, ut habendo superbiant, et quia hoc alius non habet, se in cogitationibus extollant. Qui igitur terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectetur: Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24), quia non valet simul traositoria et aeterna diligere. Si enim aeternitaLem diligemus, cuncta temporalia in usu, non in effectu possidemus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
