Latin
Part 2, Book 6, CAP. XXXIII.— Et abii ad angelum, dicens ut daret mihi librum (Apoc. x, 9)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,hom. 18, n. 3.) Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum. Scripta sacra cibus et POlUS est, unde etiam per prophetam alium Dominus miuatur: Mittam famem in terram non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbi Domini. Qui ergo sub racto suo eloquio. fame ac siti nos dicit alteri, quia ejus verba et cibus noster et potus sint demonstrat. Sed notandum est quod aliquando cibus, aliquando sunt potus. In rebus enim ob curioribus quae nequeunt intelligi nisi exponantur Scriptura sacra cibu3 est, quia quidquid exponitur, ut intelligatur quasi manditur ut glutiatur. In rebus autem apertioribus potus est: potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo mandata bibimus, quia etiam non exposita intelligere valemus. Pro eo autem quod Joannes obscura multa et perplexa auditurus est, nequaquam ei de sacro libro dicitur: Bibe, sed, devora et comede (Amos VIII, 11). Ac si diceretur: Pertracta et intellige, id est prius mande et nunc degluti.