# De Expositione Novi Testamenti 6-18

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAP, XL. — Et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura; ut cum peperisset,…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-18

(In exposit. B. Job, lib. xxxiv, num. 12). Scriptura sacra ita nonnunquam tempus præpteritum futurumque permiscet, ut aliquado futuro pro piaeterito, aliquando vero utatur præterito pro futuro. Futuro namque pro praeterito utitur, cum Joanni mulier paritura masculum qui regat gentes in virga ferrea demonstratur. Quod quia incarnato Domino vaniente jam tunc factum fuerat, res gesta nuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut per Psalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia C ossa mea (Psal. XXI, 18). Quibus videlicet verbis species dominicæ passionis qUasi jam transacta describitur, sed tamen adhuc longe post futura nuntiatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
