Latin
Part 2, Book 6, CAP. XIII.— Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III, 19)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 27; lib. vi, num. x. ; Quærendum video cur Paulus sententiis amicorum beati Job tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae dominica reprehensione cassantur, cum dicitur: Non estis locuti coram me rectum,sicut servus meus Job (Job, xxxii, 7). Elyphas quippe verba sunt quae Corinthiis Paulus intulit, dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Quomodo igitur quasi prava respuemus quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed haec utraque citius quam non sint diversa cognoscimus, si ejusdem dominicae sententiae subtilius verba pensamus. Quia nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adjunxit: sicut servus meus Job. Liquet ergo quia quædam eorum in dictis recta sunt, sed me iotis comparatione superantur. Nam inter alia quæ irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Job fortes sententias proferunt. Sed comparatae dictis fortioribus, vim fortitudinis amittunt. Mira vero Funt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur; in semetipsis ergo magna sunt, sed quia virum justum transfigere appetunt, ejusdem magnitudinis pondus perdunt; quia at quamlibet forte frustra jaculum mittitur ut dura saxa feriantur, eo enim obtusum longius resiht quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum beati Job dicta, licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri vitam fortem feriunt, cunctum sui acuminis mucronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Job nullo modo assumi debuerunt, et Paulus hæc ex virtute pensas in auctoritate proferat; et judex, quoniam incaute prolata sunt, ex quantitate personæ reprehendat. Amicos igitur beati Job, hæreticorum speclem tenentes, in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus, quia dum superna sententia contra eos dicitur: Non estis locuti coram me rectum (Job, XLII, 7), et protinus additur: Sicut servus meus Job, profecto liquet quia non omnimo despicitur quod ex melioris comparatione reprobatur, in reprehensione quippe ejus incaute delabuntur. Sed tamen quia tanti viri amici sunt, ex illius familiaritate mystica multa didicerunt. Unde, sicut diximus, eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adjutonum assumens, ex Veritate prolata esse testatur; quae tamen Veritas recte reprehendit, quia quamlibet fortis sententia, contra sanctum virum proferri non debuit.