# De Expositione Novi Testamenti 6-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAP, XLI. — Vos estis corpus CArisi, et membra de membro (/ Cor. XII, 27). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-3

(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, n. 8.) Membra sunt reproborum omnes qui eisdem perveriæ agentibus conjunguntur, sicut e contra per Paulum de dominico corpore dicitur: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Aliud quippe eat membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum, membrum vero membri est particula ad partem: membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium: membrum vero corporis est totum hoc simul ad corpus universum. Sicut ergo in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur, ita in illa antiqui hostis reproba congregatione, membra sunt de membris qui iniquo opere quibusdam se nequioribus conjunguntur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
