Latin
Part 2, Book 6, CAP. L.— Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. xv, 33)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,hom. 9, n. 23.) Unum est pro quo vitari debet societas malorum, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem sui et alios trahant: et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant. Unde Paulus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sic et flando atque respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravioperis, assidui iniquitate sermonis. Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quoniam et eos saepe trahunt ad rectitudinem, et ipsi nunquam trahuntur ad perversitatem, ita infirmi quique declinare societalem malorum debent, ne mala quæ frequenter audiunt et videnl, et corrigere non valent, delectentur imitari.