# De Expositione Novi Testamenti 6-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAP. L.— Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. xv, 33). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-4

(Lib. i, in Ezech., hom. 9, n. 23.) Unum est pro quo vitari debet societas malorum, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem sui et alios trahant: et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant. Unde Paulus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sic et flando atque respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravioperis, assidui iniquitate sermonis. Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quoniam et eos saepe trahunt ad rectitudinem, et ipsi nunquam trahuntur ad perversitatem, ita infirmi quique declinare societalem malorum debent, ne mala quæ frequenter audiunt et videnl, et corrigere non valent, delectentur imitari.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
