# De Expositione Novi Testamenti 6-8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAP, XIII. - Omne quod arguitur, a lumine manifestatur (Ephes. v, 13). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-8

(In exposit. B. Job, lib. VI, num. 40.) Prima virtus est ne perpetrari debeant sed peccata vitari. Secunda vero saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissas agnoscimus, et peccatoris mens tatio altius tenebroscit, quanto nec damnum suae cæcitatis intelligit. Unde fit plerumque divini numeris largiitate, ut culpam poenae subsequantur et flagella delinquentis oculos aperiant quos inter vitia securitas cecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; ut qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo jacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: Omnequod arguitur a lumine mai nifestatur. Argumentum enim salutis est vis dolaris. Hinc est enim quod Salomon ait: Curatio cessare faciet peccata maxima (Eccles. x, 4). Hinc iterum dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. X II, 6). Hinc angelica voce ad Joannem Dominus loquitur. dicens: Ego quos amo, arguo, et castigo (Apac. III, 19). Hinc Paulus ait: Omnis disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed mæroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis peream reddit justitiæ (Hebr. XII, 11). Electus ergo quisque hinc assiduis se gaudeat flagellis atteri, quatenus æterna supplicia evadens, in judicio valeat purgatus inveniri. Ipso nemque infirmitatis nostrae pondere deorsum quotidie ducimur, nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur; sed per hoc quod pexator dotore flagellorum corripitur et premitur, quandoque ad beatitudinem quæ sine interventu doloris est eruditur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
