# De Expositione Novi Testamenti 6-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, CAt. II. - Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-9

(In exposit. R. Job. lib. XXXIV, num. 43; homil. 10, in Ezech.,num. 32.) Hoc esse proprium specimen solet electorum, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocali dicens: Si quis est parvulus, veniat ad eam (Prov. ix, 4). Qui enim necdum semetipsum despicit, baiulem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc magister gentium dicit:Facti sumus parvuli in medio vestrum (/ Thess. II, 7). Hinc discipulos admonens, ait: Superiores sibi invicem arbitrantes. Nam quia unusquisque ini tuus inferiorem se omnem quem cogitat putai, et diverso justus studet ut supenorem quemlibet proximum attendat. Ac ne, dum se alii homiliat, iret alter in elalionem. bene utramque partem admonet,dicens:Superiores sibi invicem arbitrantat ut in cogitationibus cordis, et ego ilium mihi præferam, et vicissim ille me libi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur. Evenire autem electis solet df cum multarum giatia virtutum polleant, unum ece vel tenuissimum vitium valde fatigans pulset, quatenus dum ei quadam port6 infirmari se considerant, de virtutibus his in quibus prævalent se minime extollant, dumque de infirmitate trepidant. hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant. Præterea non omnes tirtutes uni dantur, ne in superbiam eletus cadat; sed huic datur quod tibi non daturet tibi datur quod illi denegatur, ut dum iste bonum quod habes et ipse non habet, te sibi in cogitatione præferat. Et rursum, dum tu habere illum Conspicis quod ipse non habes, te illi in cogitatione tua postponas, et fiat quo praedictum est: Superio. res xibi invicem arbitrantes. Mira quippe dispensatione omnipotens Deus sic in electis suis sua dona disponir, ut et isti det quod illi denegat. et alteri majus quod alteri minus tribuat; quatenus dum vel iste conspicit illum habere quod ipse non habet, vel ille hunc majus accepisse considerat, quod sibi minus adesse pensat, dona Dei alter in altero, id est, vicissim omnes admirentur; et ex hac admiratione alter alteri humilietur, et quem videt habere quod non habet eum divino sibi judicio praelatum putet.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
