# De Expositione Novi Testamenti 6.1-10

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-10

(In exposit. B. Job, l. XVIII, n. 62, 63.) Nullus potest dicere ad cognoscendum Deum actionis suae se mercede praevenisse, vel aliquod digni operis meritum, quo Christum Dei virtutem ei Dei sapientiam perciperet, quasi pretium dedisse. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus. Quid autem nos dedimus ut Sapientiam, quae Christus est, percipere mereremur t Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si justa retributio servaretur, non Chrislus, sed supplicia redderentur. Sed aliud hon per justitiam meruit, aliud per gratiam accepit. Testatur Paulus priusquam mens illiussemen gratuitae veritatis acciperet, quibus sentibus premebatur erroris: Qui prius inquit fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam consecutus f um, quia ignorans feci in incredulitate (7 Tim. I, 13). Testatur etiam pro qualibus Christus mori dignatus est: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8). Qui ergo veniente Christo pei virtute et Dei Sapientia impii inventi sumus quid boni operis dedimus quo eum accipere mereremur? Nullum suis meritis esse salvatum Paulus intellexerat, neminem dedisse aliquid boni operis ut ad fidem veniret cognoverat qui dicebat: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 33. Hinc iterum scriptum est: Gratia salvi facti estis per fidem; et non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Hinc de semetipso loquitur iterum, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10). Ex cujus nimirum aspiratione gratiæ quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam æternæ respondeat retributio, illico adjecit: Et gratia ejus in me vacua non fuit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
