Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. III, cap. 19.) Abstinentessollicite semper debent considerare De cum gulaevilium fugiunt, acriora his vitia quasi ex virtutegenerentur; ne Cum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpat Unde Petrus admonet, dicens: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam. in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam. Mentes enim abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excutit. Et ideo cum dixisset: In scientia autem abstinentiam, protinus vigilanter adjunxit, dicens: In abstinentia autem patentiam. Deesse quippe abstinentibus patienliam prævidit, quæ eis ut adesset admonuit: quia nulla virtus est quod caro vincitur, si spiritus ab ira superatur.