# De Expositione Novi Testamenti 6.1-19

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, AP. LXIX. — Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-19

(In exposit. B. Job, lib. xxix, num. 75; lib. II, in Ezecb., homil. 8, num. 5, 6, 7, 8, 10; homil. 4, num. 19, 20.) Conditor et Redemptor noster postquam omnia creavit, ut nos de captivitale redimeret, inter nos de stirpe David incarnatus apparuit, suaque passione a perpetua morte liberavit. Qui flagellatus, derisus, palmis cæsus, corona spinea cononatus, sputis illitus, crucifixus, mortuus et sepultus, tertia die surrexit, et resurrectionem quam in se factam ostendit, quia capitis sui gloriam sequuntur membra, nobis futuram promisit. Qui natus ex Virgine velut lucifer inter tenebra? nostrae noctis apparuit, quoniam obscuritate fugata, peccati nobis æter- Dum mane nuntiavit. Luciferum vero se innotuit, quia diluculo de morte surrexit, et fulgore sui luminil mortalitatis nostrae tetram caliginem pressit. Bene ergoper Joannem dicitur: Stella splendida et malutina. Vivus quippe apparens post mortem matutina nobis stella factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur Indicavit. Primus enim nobis æternæ patriae gloriam in sua resurrectione monstravit. Qui surgens a mortuis jam non moritur: et mors illi ultra non dominabitur (Rom. vi,9;; nobisque exemplum dedit, ut ea fieri in die ultimo de nostra carne credamus, quae facta de carne in die resurreclionis cognovimus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
