# De Expositione Novi Testamenti 6.1-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-4

(In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 99.) Fortissimi angelorum chori, qui quamvis non integri, sed tamen in proprio statu fixi, cadente cum suis angelis diabolo, remanserunt, prærupti et imminuh possunt dici, quia pars eorum cecidit. pars remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem prærupti et imminuti. Hanc præruptionem restituere Mediator venit, ut redempto humano genere, illa. Angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patrias locupletius fortasse cumularet. Propter hanc praruptionem de Patre dicitur: Proposuit in eoin dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in caelis, et quas in terra sunt, in ipso. In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea Quae in coelis sunt, dum illuc homines humiliati redeunt ubi apostatae angeli superbiendo ceciderunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
