# De Expositione Novi Testamenti 6.1-5

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-5

(In exposit. B. Job, lib. IV; num. 68.) Electi Dei duris molestiæ vinculis in hac vita ligantur, quoniam adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt, sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his quibus nunc astringimur molestiæ vinculis relaxamur. Præsentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatiune præpedimur. Jure erro vincti dici pebemus, quoniam adhuc incessura nostri desiderii ad Dominum liberum non habemus. Unde bene Paulus aeterna desiderans, sed tameu adhuc corruptionis suæ sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum videret. Haec vero vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta, Propheta gaudebat, cum diceret: Dirupistivincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 7).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
