Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 36.) Quoniam scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, utluceat omqui in domo sunt; et: Sir' luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent l'atrem ueltrum, qui in cœlis est (Matth. v, 15); aliquando sancti viri coram hominihus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare, sed ad eum finem omnia referentes ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, et ipsa prædicatio eorum fortasse despicitur quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare; et facta sua referunt ut venerationi sint; venerari appetunt ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra. elevabuntur pariter et rotæ (Ezech. I. 19); quia videlicet cum auditorum mentes prædicantium vitam suscipiunt, necessario utique etiam vim prædicationis admirantur. Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et tamen honorari propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ, Deus textis est; secutus adjunxit: Neque requirentes ab hominibus gloriam, nequea vobis neque ab aliis, cum possemus oneriesse vobis, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum.