# De Expositione Novi Testamenti 6.1-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-9

(Regul. pastor. part. III, cap. 8.) Plerumque pusillanimes aptius ad iter bene ogendi reducimus, si eorum bene gesta memoramus: et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut illa quae approbamus illatus favor augeat, et contra ea quae reprehendimus magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde Paulus, cum Thessalonicenses, in acceptapraedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbatos, prius in eis quae fortia prospicit laudat, et caute monendo postmodum, quae sunt intirmata, roborat. Ait enim: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est: quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum invicem: ita ut et eos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide (II Thess. i, 3). Qui cum blauda haec vitae praeconia praemisisset, paulo post subdidit, diceus: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in idipsum, u'non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (Ibid., 1). Egit enim verus doetor, ut prius audirent laudati quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur, quatenus eorum mentem ne commotio subjuncta concuteret, laus præmissa solidaret; et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat motos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat; ut dum de ipsa levitate motionis praedicaLori suo se incognitos crederent, tanto repreheosibiliores fieri quanto et cognosci ab illo formidarent.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
