# De Expositione Novi Testamenti 6.1

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1

(In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 45,46.) Cunclos homines natura aequales genuit; ut autem alii ad regendum aliis committantur, non eos natura, sed culpa postponit. Bene igitur potestatem regiminis exercet qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa celeris æqualitate compont. Humana enim mens plerumque extollitur etiam cum nulla potestate fulcitur, quantomagis se in altum erigit, cum se etiam ei potestas adjungit, et tamen corngendis aliorum vitiis apta exsecutionepraparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est, vindex in irdm (Rom. XIII, 4). Paulus bene agentibus fratribus prælatum se esse resciebat. cum diceret: Non quia domi. namur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri; atque illico adjunxit: Fide enim statis. Ac si dioeret: Ideo non dominatur fidei vestræ, quia fide statis. Æquales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi prælatum se fratribus esse nesciebat, cum dicereret: Facti sumus parvuli in medio vestrum(I Thess. n,7). Et rursus: Nos autem servos vestro: par Jesum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam quæ corrigi debuisset invenit, illico se magistrum esse recoluit, dicens: Quid vultis? In virga veniam ad vos? Summus itaque locus bene I regitur, cumis qui præset vitiis potius quam fratribus dominatur, quia vitiis se debentrectores erigere quorum et causa præfetentur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
