# De Expositione Novi Testamenti 6.10-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-2

(In exposii. B. Job, lib. XXVII, num. 43; lib. Ivm, num. 27.) Dominus praedicatores suos et doctores voce sua foris insonat, sed audientium corda per seipsum interius illustrat, Paulo attestante. qui ait: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Nequaquam ergo sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam auditores ad summa proficere vident,quia nisi sanctus Spiritus eorum corda repleat, ad auras corporum vox docentium incessum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc exprimere interius non possunt. Sed inter haec sciendum est quod plerumque etiam Deum Qui imbecillis non est, humiliter agentes adjuvamus. Unde per Paulum dicitur: Dei enimsumus adjutores (lbid.,9). Nam cum ei quem ipse per internam gratiam infundit nos exhortationis voce concurrimus, hoc quod ille per Spiritum sanctum agit intrinsecus nos exterius ministerio vocis adjuvamus. Et tunc solum nostra exhorlatio ad perfectionem ducitur, cum in corde fuerit Deus qui adjuvet. Unde et per Paulum dicitur: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid. 7). Plantare quippe et rigare adjuvare est: quod utrumque vacuum erit ministerium, si Deus in corde non dat incrementum. Sed qui de sensu suo alta sapiunt, esse humiliter Dei adjutores nolunt, quia dum se Deo utiles esse æstimant, a fructu se utilitatis alienant. Unde et voce Veritatis discipulis dicitur: Cum feceritis omnia quæ praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus (Luc. xvu, 10).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
