# De Expositione Novi Testamenti 6.10-8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-8

(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 6.) Egestas reproborum pro rie dicitur, qui dum vitiis replentur, virtutum divitiis vacuantur. Quibus saepe contingit ut per elationis dementiam sublevati. dum ruine suae damna non considerant, esse se etiam a bonis actionibus inopes non agnoscant. Unde voce angeli praedicatori Laodiceæ dicitur: Dicis, Quod dives lUna, II locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser,et pauper, et cœcus, et nudus. Quasi divitem seasserit qui se per arrogantiam extollit, sed pauper. caecus et nudus arguitur. Pauper ulique. quia virtutum divitias non habet. Caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt. Nudus, quia primam stolam perdidit;sed pejus, quia se nec perdidisae cognoscit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
