Latin
Part 2, Book 6, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposil. B. Job, lib. XXVIII, num, 14.) In Scriptura sacra per fundamenta praedicatores intelliguntur. Unde David propheta cum sanctam Ecclesiam in sublimibus apostolorum mentibus poni aedificarique conspiceret, dixit: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Cum vero in sacro eloquio non fundamenta, sed singulari numerofundamentum dicitur, nullusalius nisi ipse Dominus designatur, per cujus divinitatis potentiam nutantia infirmitatis nostrae corda solidantur; de quo et Paulus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ipse quippe fundamentum fundamentorum est, quia et origo est inchoantium et constantia robustorum.