Latin
Part 2, Book 6, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 45.) Electi Dei quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet senigne compunctionis accendant, nimirum constat quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, æternum lumen sicut est videre nequequam possunt; saepe autem ita mens oorum accenditur, ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subjugata carnali cogitatione rapiatur. Nec tamen Deum sicut est conspicit, quia nimirum hanc, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnalionis premit. Saepe ita ut est se absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine interventu corporeae mortis attingat. Unde Paulos, cura ardenler internam lucem quaereret, sed tamen utcunque mortis exterioris damna formidare, ait: Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri: ut absorbeatur quod mortale est, a vita. Sancti igitur viri videre verum lumen appetunt, et si concedatur, etiam cum corpore illud atiingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exiliant, adhuc antiqua nox, videlicet consensus primi parentis, ad culpam gravat; et corruptibilis hujus carnis oculos, quos hostis calidus ad concupiscenliam aperuit, Judex justus a contuita interni sui fulgoris premit.