# De Expositione Novi Testamenti 6.11-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-4

(In exposit. B. Job, lib. xx, num. 58: lib. XIII, num. 10, 11, 12.) Sancta Ecclesia vestimentum eat Christi, Paulo attestante, qui dicit: Ut exhiberet sibi. gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Neque enim per peccatum habet maculam, nec per duplicitatem rugam, quia et per justitiam est munda, et per simplicem intentionem tensa. Quae ergo abluta est ne maculam habeat, et tensa est ne habeat rutam, utique vestis est. Quid vero per rugas, nisi duplicitas des gnatur? Rugæ itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea duphciter vivunt. qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Has autem rugas in electis suis Ecclesia sancta non habet, quia videlicet nesciunt aliud de se foris ostendere, etintus aliud habere. Unde, sicut supra dictum est, recte praedicator egregius ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam. Maculam quippe, et rugam non habet quae et turpitudine operis, et duplicitate sermonis caret. Qui autem in ea duplicitate vivunt, hic nimirum pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus fidem Christianam honori esse conspiciunt, se fideles esse mentiuntur; sed cum sanctam Ecclesiam subita adversitatis procella turbiverit, et tempus persecutionis exarserit, illico ostendunt quid perfida mente molliuntur; et qui nunc metuentes derogant, ad contradicendum ante faciem veniunt, quia verbis verae fidei vocibus apertis obsistunt. Sciendum vero est quia cum hæc a carnalibus patimur, non tam ipsi sunt qui in nostra morte saeviunt, quam malignus spiritus qui mentibus coram principatur, sicut per Paulum dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quid enim aliud sunt omnes iniqui quam membra diaboli? Ipsa itaque per eos agit quidquid in eorum cordibus ut agere debeant immittit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
