# De Expositione Novi Testamenti 6.11-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-6

(In exposit. B. Job, lib XX, num. 21; Cum alicui avaritia, id est cupiditas, dominatur, sybjectus proculdubro malis omnibus demonstratur, quia de avaritia mala omnia oriuntur, et peccatorum omnium spinæ producuntur, de qua per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupitas. Ipsa quippe latenter oritur in mente, spd punctiones peccatorum omnium patenter producit iq opere. Quas videlicet punctiopes hac radice surgentes statim prædicator egregius insinuat, cum subdit: Quam quidem appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Qui enim multos dolores dixit quasi nascentes ex hac radice punctiones innotuit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
